Acts 11

. etc. RAB. Miror quosdam hoc interpretari super escis, etc., usque ad mysterium hujus visionis exposuit. . etc. Hoc est quod in Job legitur: Ab Aquilone aurum veniet, et ad Deum formidolosa laudatio, quia prius frigido gentium in pectore splendor fidei exortus est, et pro eadem inopinata fide, Judaea Deum tremendo glorificat. etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo. RAB. Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Graecos conversati sunt in dispersione. BEDA. Jam post revelationem evangelicae syndonis (in qua sancta animalia superna spe quiescerent) coepit Ecclesia crescere, cum per exteras provincias, insulas et civitates non solum Judaeis, sed etiam gentibus Evangelium praedicatur. RAB. Barnabas virilis in bonitate. Barnabas saepe in hoc libro laudatur, ne ob indignitatem meriti apostolatu caruisse credatur, qui postea ab apostolis gentium apostolus est ordinatus. etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis. . Dictum est enim superius quod fratres deduxerunt eum nocte Caesaraeam et dimiserunt Tarsum. Ecce bonitas Barnabae, qui non solus praesumit docere plebem, sed apostolatus quaerit consortem. etc. Videntur discipuli in hoc non servasse mandatum Dei dicentis: Matth. 6.. Sed constat non hoc eum improbare, si quis humano more ista procuret, sed non pro eis Deo militet, ut in opere suo non regnum Dei, sed temporalia intueatur. Ad hanc ergo regulam hoc praeceptum redigitur, ut in horum provisione regnum Dei attendamus: sed in militia Dei ista non cogitemus. RAB. De quibus dictum est: Joel. 2.. Laus est Antiochiae quo multi perfecti conveniebant. . .
Copyright information for VulgGlossa